Privacy Policy Cookie Policy

Domus > Preces > Adoro te devote - Attende domine

Adoro te devote

Lode

AAdóro te devóte, latens Déitas, quæ sub his figúris vere látitas: tibi se cor meum totum súbicit, quia te contémplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur, sed audítu solo tuto créditur. Credo quidquid dixit Dei Fílius; nil hoc verbo veritátis vérius.
In cruce latébat sola déitas; at hic latet simul et humánitas. Ambo tamen credens atque cónfitens peto quod petívit latro poénitens.
Plagas sicut Thomas non intúeor; Deum tamen meum te confíteor. Fac me tibi semper magis crédere, in te spem habére, te dilígere.
O memoriále mortis Dómini, Panis vivus vitam præstans hómini, præsta meæ menti de te vívere, et te illi semper dulce sápere.
Pie Pellicánæ, Jesu Dómine, me immúndum munda tuo sánguine, cujus una stilla salvum fácere totum mundum quit ab omni scélere.
Jesu quem velátum nunc auspício, oro fiat illud quod tam sítio: ut, te reveláta cernens fácie, visu sim beátus tuæ glóriæ. Amen.


Attende domine

Atténde Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
Ad te, Rex summe, ómnium Redémptor, óculos nostros sublevámus flentes: Exáudi, Christe, supplicántum preces.
Déxtera Patris, lapis anguláris, Via salútis, iánua celéstis, áblue nostri máculas delícti.
Rogámus, Deus, tuam maiestátem: áuribus sacris gémitus exáudi: crímina nostra plácidus indúlge.
Tibi fatémur crímina admíssa: contríto corde pándimus occúlta: tua,
Redémptor, píetas agnóscat. ínnocens captus, nec repúgnans ductus, téstibus falsis pro ímpiis damnátus: quod redemísti, tu consérva, Christe.