Domus > Preces > Benedictio Mensae

Benedictio
Ante Mensam

Benedizione della Mensa

BENEDIC, Domine, nos et hæc tua dona quæ de tua largitate sumus sumpturi. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Ante prandium:

Mensæ cælestis participes faciat nos, Rex æternæ gloriæ. Amen.

Ante cenam:

Ad cenam vitæ æternæ perducat nos, Rex æternæ gloriæ. Amen.


Benedictio
Post Mensam

AGIMUS tibi gratias, omnipotens Deus, pro universis beneficiis tuis, qui vivis et regnas in sæcula sæculorum. Amen.