Domus > Missa > Cantus Gregorianus

Cantus
Gregorianus

Cantus Gregorianus

Kyrie Eleison

Kyrie eleison;
Christe eleison;
Kyrie eleison.


Gloria in Excelsis Deo

Glória in excélsis Deo
et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
Laudámus te,
benedícimus te,
adorámus te,
glorificámus te,
grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus, Rex cæléstis,
Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili Unigénite, Jesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,
qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;
qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.
Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus,
tu solus Altíssimus,
Jesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris. Amen.


Credo

Credo in Deum, Patrem omnipotèntem, Creatòrem cœli et terræ. Et in Jesum Christum, Filium ejus ùnicum, Dòminum nostrum, qui concèptus est de Spìritu Sancto, natus ex Marìa Vìrgine, passus sub Pòntio Piláto, crucifìxus, mòrtuus, et sepùltus: descèndit ad ìnferos: tèrtia die resurrèxit a mòrtuis: ascèndit ad cœlos, sedet ad dèxteram Dei Patris omnipotèntis: inde ventùrus est judicáre vivos et mòrtuos. Credo in Spìritum Sanctum, sanctam Ecclèsiam cathòlicam, sanctòrum communiònem, remissiònem peccatòrum, carnis resurrectiònem, vitam ætèrnam. Amen.


Sanctus

Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dòminus Deus Sàbaoth.
Pleni sunt cæli et terra glòria tua.
Hosànna in excèlsis.
Benedìctus qui venit † in nòmine Dòmini.
Hosànna in excèlsis.


Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
Miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
Miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
Dona nobis pacem.


Veni creator spiritus

Veni, creátor Spàritus,
mentes tuórum vàsita,
imple suprna grátia,
quæ tu creásti pctora.

Qui dàceris Paráclitus,
altàssimi donum Dei,
fons vivus, ignis, cáritas,
et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
dàgitus patrnæ dxteræ,
tu rite promàssum Patris,
sermóne ditans gúttura.

Accnde lumen snsibus,
infúnde amórem córdibus,
infàrma nostri córporis
virtúte firmans prpeti.

Hostem repllas lóngius
pacmque dones prótinus;
ductóre sic te prævio
vitmus omne nóxium.

Per Te sciámus da Patrem
noscámus atque Fàlium,
teque utriúsque Spàritum
credámus omni tmpore.

Deo Patri sit glória,
et Fàlio, qui a mórtuis
surrxit, ac Paráclito,
in sæculórum sæcula. Amen.


Pater noster

Páter nòster, qui es in cælis, sanctificètur nomen tùum, advèniat regnum tùum, fiat volùntas tua sìcut in cælo et in terra; panem nostrum cotidiánum dá nobis hòdie, et dimìtte nobis dèbita nostra sìcut et nos dimìttimus debitòribus nostris, et ne nos indùcas in tentatiònem, sed lìbera nos a malo. Amen.


Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiæ, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamámus, èxsules fìlii Hèvæ, ad te suspirámus, gemèntes et flèntes in hac lacrimárum valle. èia èrgo, advocáta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.


Tantum Ergo Sacramentum

Tantum ergo sacramentum
veneremur cernui
et antiquum documentum
novo cedat ritui.

Praestet fides supplementum
sensuum defectui.

Genitori genitoque
laus et jubilatio
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio.

Procedenti ab utroque
compar sit laudatio. Amen.


Christus vincit, Christus regnat

CChristus vincit, Christus regnat, Christus ímperat.
...o Summo Pontífici et universáli patri pax, vita et salus perpétua.
...o Reverendíssimo Epíscopo et univérso clero ac pópulo ei commísso pax, vita et salus perpétua.
Témpora bona véniant, pax Christi véniat, regnum Christi véniat.


Stabat Mater Dolorosa

Stabat Mater dolorósa iuxta crucem lacrimósa, dum pendébat Fílius.
Cuius ánimam geméntem, contristátam et doléntem pertransívit gládius.
O quam tristis et afflícta fuit illa benedícta Mater Unigéniti!
Quæ mœrébat et dolébat, et tremébat, cum vidébat nati pœna ínclyti.
Quis est homo, qui non fleret, Christi Matrem si vidéret in tanto supplício?
Quis non posset contristári, piam Matrem contemplári doléntem cum Filio?
Pro peccátis suæ gentis vidit Jesum in torméntis et flagéllis subdtum.
Vidit suum dulcem natum moriéntem desolátum, dum emísit spíritum.
Eia, mater, fons amóris, me sentíre vim dolóris fac, ut tecum lúgeam.
Fac, ut árdeat cor meum in amándo Christum Deum, ut sibi compláceam.


Requiem aeternam

Rèquiem ætérnam dona eis, Domine, et lux perpètua lùceat eis. Requiscant in pace. Amen.


Te Deum

Te Deum laudámus te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, tibi cæli et univérsæ potestátes
tibi chérubim et séraphim incessábili voce proclamant
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus Apostolórum chorus,
te prophetárum laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus laudat exércitus.
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia,
Patrem imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum et únicum Fílium;
Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, Christe.
Tu Patris sempitérnus es Filius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruísti Virginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, in glória Patris.
Iudex créderis esse ventúrus.
Te ergo, quæsumus, tuis fámulis súbveni, quos pretióso sánguine redemísti.
ætérna fac cum sanctis tuis in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómineet bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi non confúndar in ætérnum.


Ave Regina Caelorum

Ave, Regina cælorum,
ave Domina Angelorum,
salve, radix, salve, porta,
ex mundo lux est orta.
Gaude Virgo gloriosa,
super omnes speciosa,
vale o valde decora,
et pro nobis Christum exora.


Ave Maria

Ave Maria, grátia plena, Dòminus tècum, benedìcta tu in mulièribus, et benedìctus fructus vèntris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatòribus, nunc et in hora mortis nòstræ. Amen.


Adoro te devote

AAdóro te devóte, latens Déitas, quæ sub his figúris vere látitas: tibi se cor meum totum súbicit, quia te contémplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur, sed audítu solo tuto créditur. Credo quidquid dixit Dei Fílius; nil hoc verbo veritátis vérius.
In cruce latébat sola déitas; at hic latet simul et humánitas. Ambo tamen credens atque cónfitens peto quod petívit latro poénitens.
Plagas sicut Thomas non intúeor; Deum tamen meum te confíteor. Fac me tibi semper magis crédere, in te spem habére, te dilígere.
O memoriále mortis Dómini, Panis vivus vitam præstans hómini, præsta meæ menti de te vívere, et te illi semper dulce sápere.
Pie Pellicánæ, Jesu Dómine, me immúndum munda tuo sánguine, cujus una stilla salvum fácere totum mundum quit ab omni scélere.
Jesu quem velátum nunc auspício, oro fiat illud quod tam sítio: ut, te reveláta cernens fácie, visu sim beátus tuæ glóriæ. Amen.


Attende Domine

Atténde Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
Ad te, Rex summe, ómnium Redémptor, óculos nostros sublevámus flentes: Exáudi, Christe, supplicántum preces.
Déxtera Patris, lapis anguláris, Via salútis, iánua celéstis, áblue nostri máculas delícti.
Rogámus, Deus, tuam maiestátem: áuribus sacris gémitus exáudi: crímina nostra plácidus indúlge.
Tibi fatémur crímina admíssa: contríto corde pándimus occúlta: tua,
Redémptor, píetas agnóscat. ínnocens captus, nec repúgnans ductus, téstibus falsis pro ímpiis damnátus: quod redemísti, tu consérva, Christe.


Magnificat

Magnìficat ánima mea Dòminum,
et exsultávit spìritus mèus in Deo salutári meo,
quìa respèxit humilitátem ancìllæ suæ.
cce ènim ex hoc beátam me dìcent omnes generatiònes,
quìa fecit mìhi magna, qui pòtens est,
et sanctum nòmen èius,
et misericòrdia èius a progènies in progènies
timèntibus èum.
Fecit potèntiam in bráchio suo,
dispèrsit supèrbos mènte còrdis sùi;
depòsuit potèntes de sede
et exaltávit hùmiles,
esurintes implèvit bònis
et dìvites dimìsit inánes.
Suscpit Isræl, pùerum suum,
recordátus misericòrdiæ suæ
sicut locùtus est ad patres nostros,
Abraham et sèmini èius in saècula.


Angelus

Angelus Dòmini nuntiávit Marìæ,
R. et concèpit de Spìritu Sancto.

Ave Maria...

V. ècce ancìlla Dòmini,
R. fìat mìhi secùndum verbum tùum.

Ave Maria...

V. Et Verbum cáro factum est,
R. et habitávit in nobis.

Ave Maria...

V. òra pro nòbis sancta Dèi gènetrix,
R. ut digni efficiámur promissiònibus Christi.


Panis angelicus

PPanis angelicus
fit panis hominum;
dat panis caelicus
figuris terminum;
O res mirabilis:
manducat Dominum
pauper, servus et humilis.

Te, trina Deitas
unaque, poscimus:
sic nos tu visita,
sicut te colimus;
per tuas semitas
duc nos quo tendimus,
ad lucem quam inhabitas. Amen.


Dies Irae

Dies Iræ, dies illa
solvet sæclum in favilla:
teste David cum Sybilla.

Quantus tremor est futurus,
Quando judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus.

Tuba, mirum spargens sonum
per sepulcra regionum
coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
cum resurget creatura,
judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
in quo totum continetur,
unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
quidquid latet, apparebit:
nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus?
quem patronum rogaturus,
cum vix justus sit securus?

Rex tremendæ majestatis,
qui salvandos salvas gratis,
salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
quod sum causa tuæ viæ
ne me perdas illa die.

Quærens me, sedisti lassus,
redemisti Crucem passus:
tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
donum fac remissionis
ante diem rationis.

Ingemisco, tamquam reus,
culpa rubet vultus meus
supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti,
et latronem exaudisti,
mihi quoque spem dedisti.

Preces meæ non sunt dignæ,
sed tu bonus fac benigne,
ne perenni cremer igne.

Inter oves locum præsta,
et ab hædis me sequestra,
statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
flammis acribus addictis,
voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
cor contritum quasi cinis:
gere curam mei finis.

Lacrimosa dies illa,
qua resurget ex favilla

Judicandus homo reus.
huic ergo parce, Deus:

Pie Jesu Domine,
dona eis requiem. Amen.