Domus > Missa > Confiteor - Actus contritionis

Confiteor

Confessione

Confìteor Deo Omnipotènti,
Beàtæ Marìæ semper Vìrgini,
Beàto Michæli Archàngelo,
Beàto Ioànni Baptìsta,
Sanctis Apostòlis Petro et Paulo,
òmnibus Sanctis et tibi, Pater
quia peccàvi nimis cogitatiòne, verbo et òpere

(Percutit sibi pectus ter, dicens:)

Mea culpa, mea culpa, mea màxima culpa;
Ideo precor beàtam Marìam semper Vìrginem,
Beàtum Michaélem Archàngelum,
Beàtum Ioànnem Baptìstam,
Sanctos Apòstolos Petrum et Paulum,
omnes Sanctos, et te , pater
oràre pro me ad Dòminum Deum Nostrum.


Actus contritionis

Deus meus, ex toto corde pænitet me ómnium meórum peccatórum, éaque detéstor, quia peccándo, non solum pænas a te iuste statútas proméritus sum, sed præértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris. Ideo fírmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.