Privacy Policy Cookie Policy

Domus > Via Crucis > Exercitium Sanctae Viae Crucis

Exercitium
Sanctae
Viae Crucis

Ecce Homo
I

Statio

Christus ad mortem condemnatur

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Innocentissimus Iesus, qui peccatum non fecit nec facere potuit, ad mortem condemnatur, et quidem ad ignominiosam mortem crucis. Ut Pilatus amicus Cæsaris habeatur, tradit Iesum voluntati inimicorum suorum. -- O horrenda iniustitia! ut homini placeat, innocentiam damnare et Deum offendere non formidat.

Oratio:

O innocentissime Iesu! ego peccavi: ego mortis æternæ reus sum: ut autem ego vivam, tu sententiam mortis lubens acceptas. Quomodo ergo in posterum vivam, nisi tibi soli? si hominibus placere cupiam, servus tuus esse non possum: displiceam igitur ipsis et toti mundo, ut tibi soli placere valeam.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

II

Statio

Iesus suscipit crucem super humeros

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Iesus crucem intuens, summo cum desiderio sua brachia sanguine madentia, ad eam extendit illamque tenerrime amplexus, cordintime osculatus, humeris suis vulneribus dilaniatis imponit, et, licet ad mortem usque debilitatus, exultat ut gigas ad currendam vitam suam.

Oratio:

Non amicus Christi ero, si inimicus crucis sim! O dulcis, o bona crux! ego te amplector, exosculor et gaudenter suscipio de manu Dei. Absit a me amplius gloriari, nisi in cruce Domini mei, per quam mihi mundus crucifixus sit, et ego mundo: ut totus tuus sim, o Iesu, tuæ Passionis me fac consortem.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

III

Statio

Iesus prima vice cadit sub cruce

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Amantissimus Iesus cruce oneratus incendens, eius pondere depressus graviter in terram prolapsus est. Scilicet peccata nostra pondus illud intolerabile efficiebant, cui alias crux levis et dulcis amore nostri videbatur.

Oratio:

Ah mi Iesu! tu grave iugum peccatorum meorum portasti, et iniquitates meæ sicut onus grave gravatæ sunt super te; cur ergo iugum mandatorum tuorum ferre recusem, ut sic alter alterius onera portemus? Iugum tuum suave est et onus tuum leve: libenter itaque et gaudenter illud suscipiam, et portare contendam, donec vixero. Tu, o Iesu, portantem me gratia tua ita conforta, ne cadam amplius peccando graviter.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

IV

Statio

Iesus crucem baiulans occurrit Matri suæ dolorosissimæ

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Quam dolorosus erat aspectus afflictissimæ Matris Mariæ, dilectissimum Filium suum gravi cruce onustum, totum vulneribus et sanguine scatentem, ab infami fæce carnificum tanta rabie impulsum conspicientis! Quam ineffabiles dolores sensit illud tenerrimum cor maternum! Oh quam desiderabat pro Iesu, vel saltem cum Iesu mori!

Oratio:

O Iesu! o Maria! ego sum causa dolorum cordium vestrorum, summe invicem amantium et ad extremum usque desolatorum. Ah utinam et cor meum de vestro dolore participet! -- Eia, Mater, fons amoris, me sentire vim doloris fac, ut tecum lugeam. Fac, ut ardeat cor meum in amando Christum Deum, ut sibi complaceam. -- Hoc demum a te humiliter efflagito, ut et mihi in amarissimæ huius Passionis vestræ memoria mortis semitam intranti, materna pietate occurrere et cum Filio tuo dulcissimo succurrere digneris.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

V

Statio

Iesus a Simone Cyreneo in baiulatione crucis adiuvatur

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Simon Cyrenæus angariatur ad tollendam crucem post Iesum, propter scelera nostra attritum ac debilitatum, quem, licet renitentem, Iesus pro comite acceptat. O quam gratus hic in Passione socius foret, si non coacte, sed sponte venisset. Sed etiam te, o anima mea, libenter acceptaret, si velles. Vocat te, invitat te: Tolle crucem tuam et sequere me, Tu vero resistis, et pro pudor! non nisi coacte crucem suscipis.

Oratio:

O Iesu! quam vere dixisti: "Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus" -- En! ut dignus te efficiar, ultro me comitem tibi in via crucis iungo: feram lubens tribulationem et crucem, si non tuam gravissimam, saltem illam meam, quamcumque demum humeris imponere meis tibi placuerit; hanc, sequendo te, portabo patiens usque ad finem vitæ meæ.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

VI

Statio

Veronica Christo sudarium præsentat

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Veronica ex compassionem et devotionem velum capitis sui Iesu porrexit ad abstergendam faciem suam, sanguine et sputis defœdatam. Ille autem vultus sui effigiem eidem impressam restituit. O exiguum obsequium præstas tu, o anima mea, Salvatori tuo pro tot immensis beneficiis? recogita, dole et emendationem propone.

Oratio:

O Iesu! quid retribuam tibi pro omnibus, quæ retribuisti mihi? totum me consecro servitio tuo: totum cor meum tibi offero: pone te ut signaculum super illud, et imprime imaginem tuam, ut iugiter memoria memor sim tui, nec tu operis tui obliviscaris in finem.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

VII

Statio

Secundus lapsus Iesu ad portam

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Dolorosissimus Iesus iterum sub crucis pondere iacet, sacratissima sua facie in terram prostratus, nec a diabolica crudelitate carnificum momentum quietis ipsi datur, funibus et fustibus ad progrediendum compellitur. Hunc lapsum causarunt peccata nostra reiterata, et ego amplius peccare delecter?

Oratio:

O Iesu! miserere mei, porrige dexteram tuam, sustenta me, ne amplius in peccata priora relabar. Ergone peccatum hoc N. N. sciens volens repetam? absit a me. Dixi, nunc cœpi; ab hoc momento serio conclusum sit, millies mori, quam peccare. Tu, mi Iesu, conforta me per gratiam tuam, sine qua nihil possum.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

VIII

Statio

Iesus filias Ierusalem flentes alloquitur

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Devotæ hæ mulieres plorant dolentes super Salvatorem, ipse autem ad eas conversus ait: "Nolite flere super me innocentem, sed super vos ipsas flete et super filios vestros", super peccata vestra flete utpote causam omnium horum dolorum. Ergo et tu plora, anima mea! nihil gratius est Christo tibique nihil utilius, quam lacrimæ, ex dolore de peccatis profusæ.

Oratio:

O Iesu! quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, ut die ac nocte defleam peccata mea? Per amaras, sanguineas lacrimas tuas te oro, concede mihi donum lacrimarum: contere cor meum, ut ex oculis et corde copiosæ lacrimæ profluant et peccata mea vera contritione exstinguant.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

IX

Statio

Iesus ad ascensum montis Calvariæ tertio cadit

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Iesus despectus et novissimus virorum, vir dolorum, et sciens infirmitatem, quam pro nobis assumpsit et pertulit, pedem montis Calvariæ attingens, iam tertio gravissime prolapsus est, dolorosissime allisus in saxum ibidem in via positum. O quam immane pondus est peccatum! Iesum toties in terram depressit, et me iam dudum in abyssum inferni detrusisset, nisi pretiosa merita sanctissimæ Passionis eius me præservassent.

Oratio:

O clementissime Iesu! infinitas tibi gratias ago, quod me toties peccantem peccatis meis nec immori, nec, prout centies merebar, in profundum inferni præcipitari permiseris. Accende in me novum fervorem, fove hunc iugiter meque in tua conserva gratia, ne unquam amplius ea excidam, aut cadam retro, sed in bono confirmatus de corpore mortis huius transeam ad libertatem filiorum Dei perfectam.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

X

Statio

Iesus vestibus nudatur et felle potatur

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Detrahuntur, vel potius violenta rabie diripiuntur Iesu meo vestes suæ. Ah! quanto cum dolore, dum etiam cutis una cum iisdem sanguine conglutinata dolorosissime avellitur. Exuitur vestibus, ut nudus moriatur. O quam bene, quam feliciter morerer, si veterem hominem cum actibus suis exutus decederem!

Oratio:

Fiat, mi Iesu, fiat, ut exuam veterem hominem, et induam novum secundum cor et voluntatem tuam creatum. Et licet sensualitati meæ amarum accidat, non tamen parcam cuti meæ. Omnibus mundanis vanitatibus nudatus mori cupio, ut tecum vivam in æternam.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

XI

Statio

Iesu cruci affigitur

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Iesus vestibus spoliatus in cruce crudeliter extenditur et pedibus manibusque horrendis clavis affigitur. O cruciatus! o dolor! et ipse silet, quia amore mei patitur. --- O anima mea! quomodo tu te geris in afflictionibus tuis? quam impatienter, quam querulose suffers eas!

Oratio:

O patientissime Iesu, Agne mansuetissime! detestor et abominor omnem impatientiam meam. Eia, Domine, crucifige carnem meam cum concupiscentiis et vitiis suis; hic ure, hic seca, ut in æternum parcas. Totum me proiicio in manus tuas, tua sancta voluntas in omnibus fiat. Solam gratiam tuam mihi dona, et sufficit mihi.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

XII

Statio

Iesus in cruce levatur et moritur

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Aspice Iesum in cruce pendentem, nudum et vulneribus abundantem, inspice plagas, quas amore tui recepit. Tota eius figura est typus amoris: caput inclinatum ad osculandum te, brachia extensa ad amplectendum te; quot vulnera, tot pignora amoris Iesu tui amantissimi. O quantus est hic amor! Iesus moritur, ut peccator vivat et ab æterna morte liberetur; sed eheu! hic amor, tantus cum sit, quam male rependitur!

Oratio:

Amantissime Iesu! quis dabit mihi, ut amore tui moriar; fac me saltem mundi vanitatibus amore tui totaliter mori. O quam sordet mihi mundus, si te in cruce pendentem aspicio! Suscipe me, o Iesu, in transfixum Cor tuum. Totus sum tuus, nec vivere volo nec mori, nisi tibi.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

XIII

Statio

Iesus de cruce deponitur

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Noluit Iesus de cruce vivus descendere, sed usque ad mortem in ea hærere. Cum autem mortuus deponeretur, voluit, uti vivus, sic et mortuus, in gremio virginali SS. Matris suæ cubare. Esto et tu constans in bonis propositis, nec de cruce tua descendas: qui enim perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Cogita simul, quanta puritate oporteat cor illud nitere, in quod corpus Iesu in SS. Sacramento recipitur.

Oratio:

O Iesu! deprecor te, ne permittas me de cruce tua avelli; in ea enim vivere cupio et mori. Crea in me, Deus, cor mundum, ut per S. Communionem sacratissimum Corpus tuum digne recipiam et in te maneam, nec unquam a te valeam separari.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei

XIV

Statio

Sepultura Christi

Via Crucis V. Adoramus te, Domine Iesu Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Meditatio:

Corpus Christi sepultum est in alieno monumento. Qui in cruce non habuit, ubi SS. Caput suum reclinaret, nec proprium sepulchrum invenit in mundo, quia nempe non erat de hoc mundo. Tu qui tantum dependes ab hoc, numquid es de illo? sed fuge, contemne eum, ne cum ipso pereas.

Oratio:

O Iesu, tu me elegisti de hoc mundo, quid mihi ergo cum illo? Tu me creasti ad cælum, quid iam a te mihi volo super terram, in qua proh dolor! multum incola fuit anima mea? Apage, o munde, cum vanitatibus tuis; in via crucis, quam Salvator meus suis sacris signavit vestigiis, incedam impiger et tendam ad patriam cælestem, ubi habitatio et requies mea sit in æternum.

Pater Noster
Iesu Christe crucifixe, miserere mei