Domus > Preces > Gloria in excelsis Deo - Anima Christi

Gloria in
excelsis Deo

Cristo Re

Glòria in excèlsis Deo.
Et in terra pax homìnibus bonæ voluntàtis.
Laudàmus te.
Benedìcimus te.
Adoràmus te.
Glorificàmus te.
Gràtias àgimus tibi propter magnam glòriam tuam.


Dòmine Deus, Rex cælèstis, Deus Pater Omnìpotens.
Dòmine Fili Unigènite, Iesu Christe.
Domine Deus, Agnus Dei, Fìlius Patris.


Qui tollis peccàta mundi, miserère nobis.
Qui tollis peccàta mundi, sùscipe deprecatiònem nostram.
Qui sedes ad dèxteram Patris, miserère nobis.


Quòniam Tu solus Sanctus.
Tu solus Dòminus.


Tu solus Altìssimus, Iesu Christe, cum Sancto Spìritu, in glòria + Dei Patris. Amen.


Anima Christi

Anima Christi, sanctìfica me.
Corpus Christi, salva me.
Sànguis Christi, inèbria me.
Aqua lateris Christi, lava me.
Pàssio Christi conforta me.
O bone Iesu, exàudi me.
Intra tua vùlnera abscònde me.
Ne permìttas a te me separàri.
Ab hoste maligno defènde me.
In hora mortis meæ voca me.
Et iùbe me venire ad te,
ut cum sanctis tùis làudem te
in sæcula sæculorum. Amen.