Domus > Preces > Iesu Infans Dulcissime

Iesu
Infans
Dulcissime

Sacra Famiglia

V. Deus in adiutorium meum intende

R. Domine, ad adiuvandum me festina

V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,

R. Sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Pater noster...

I

Iesu Infans dulcissime, e sinu Patris propter nostram salutem descendens, de Spiritu Sancto conceptus, Virginis uterum non horrens, et Verbum caro factum, formam servi accipiens, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


II

Iesu Infans dulcissime, per Virginem Matrem tuam visitans Elisabeth, Ioannem Baptistam Praecursorem tuum Spiritu Sancto replens, et adhuc in utero matris suae sanctificans, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


III

Iesu Infans dulcissime, novem mensibus in utero clausus, summis votis a Maria Virgine et a sancto Ioseph expectatus, et Deo Patri1 pro salute mundi oblatus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


IV

Iesu Infans dulcissime, in Bethlehem ex Virgine Maria natus, pannis involutus, in praesepio reclinatus, ab Angelis annuntiatus et pastoribus visitatus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...

Iesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.

V. Christe prope est nobis

R. Venite, adoremus

Pater noster...


V

Iesu, Infans dulcissime, in circumcisione post dies octo vulneratus, glorioso Iesu nomine vocatus, et in nomine simul et sanguine Salvatoris officio praesignatus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


VI

Iesu Infans dulcissime, stella duce tribus Magis demonstratus, in sinu Matris adoratus, et mysticis muneribus, auro, thure, et myrrha donatus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


VII

Iesu Infans dulcissime, in templo a Matre Virgine praesentatus, inter brachia a Simeone amplexatus, et ab Anna prophetissa Israeli2 revelatus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


VIII

Iesu Infans dulcissime, ab iniquo Herode ad mortem quaesitus, a sancto Ioseph in Aegyptum cum Matre deportatus, a crudeli caede sublatus, et praeconiis Martyrum Innocentium glorificatus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...

Iesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.

V. Christe prope est nobis

R. Venite, adoremus

Pater noster...


IX

Iesu Infans dulcissime, in Aegyptum cum Maria sanctissima et Patriarcha sancto Ioseph usque ad obitum Herodis commoratus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


X

Iesu Infans dulcissime, ex Aegypto cum Parentibus in terram Israel reversus, multos labores in itinere perpessus, et in civitatem3 Nazareth ingressus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


XI

Iesu Infans dulcissime, in sancta Nazarena domo, subditus Parentibus, sanctissime commoratus, paupertate et laboribus fatigatus, in sapientiae, aetatis et gratiae profectu confortatus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...


XII

Iesu Infans dulcissime, in Ierusalem duodennis4 ductus, a Parentibus cum dolore quaesitus, et post triduum cum gaudio inter Doctores inventus, miserere nostri.

R. Miserere nostri, Iesu Infans, miserere nostri

Ave Maria...

Iesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula. Amen.

Die Nativitatis Domini et per Octavam:

V. Verbum caro factum est, alleluia
R. Et habitavit in nobis, alleluia

In Epiphania Domini et per Octavam:

V. Christus manifestavit se nobis, alleluia
R. Venite, adoremus, alleluia

Per annum:

V. Verbum caro factum est
R. Et habitavit in nobis

Oremus

Omnipotens sempiterne Deus, Domine caeli et terrae, qui te revelas parvulis; concede, quaesumus, ut nos sacrosancta Filii tui Infantis Iesu mysteria digno honore recolentes, dignaque imitatione sectantes, ad regnum caelorum promissum parvulis pervenire valeamus. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.