Domus > Sanctum Rosarium > Litaniae Lauretanae

Litaniae
Lauretanae

Kyrie, elèison Kyrie elèison
Christe, elèison Christe elèison
Kyrie, elèison Kyrie elèison
Christe, àudi nos Christe, àudi nos
Christe, exàudi nos Christe, exàudi nos
   
Pàter de caelis, Deus miserère nobis
Fìli Redèmptor mundi, Deus "
Spìritus Sàncte, Deus "
Sancta Trìnitas, ùnus Deus "
   
Sancta Marìa ora pro nobis
Sancta Dèi Gènetrix "
Sancta Vìrgo vìrginum "
Mater Christi "
Mater Ecclesiae "
Mater divìnae gratiae "
Mater purissima "
Mater castissima "
Mater inviolata "
Mater intemerata "
Mater amabilis "
Mater admirabilis "
Mater boni consìlii "
Mater Creatòris "
Mater Salvatòris "
Mater misericòrdiae "
Virgo prudentissima "
Virgo veneranda "
Virgo praedicanda "
Virgo pòtens "
Virgo clèmens "
Virgo fidèlis "
Spèculum iustìtiae "
Sèdes sapiéntiae "
Causa nòstrae laetìtiae "
Vas spirituale "
Vas honorabile "
Vas insìgne devotiònis "
Rosa mystica "
Turris davìdica "
Turris ebùrnea "
Domus àurea "
Foèderis arca "
Iànua caeli "
Stella matutina "
Sàlus informòrum "
Refùgium peccatòrum "
Consolatrix afflictòrum "
Auxìlium christianòrum "
Regina angelòrum "
Regina patriarchàrum "
Regina prophetàrum "
Regina apostolòrum "
Regina màrtyrum "
Regina confessòrum "
Regina vìrginum "
Regina sanctòrum òmnium "
Regina sine labe originali concepta "
Regina in caelum assùmpta "
Regina sacratìssimi Rosarii "
Regina familiae "
Regina pacis "

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
pàrce nobis, Dòmine

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
exàudi nos, Dòmine

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
miserère nobis.

Òra pro nòbis sancta Dèi gènetrix, ut digni efficiàmur promissiònibus Christi.

Oremus
Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione, a praesenti liberari tristitia, et aeterna perfrui laetitia. Per Christum Dominum nostrum. Amen.