Domus > Sanctum Rosarium > Litaniae pretiosissimi Sanguinis Iesu Christi

Litaniae
pretiosissimi Sanguinis
Domini Nostri Iesu Christi

Kyrie, elèison Kyrie elèison
Christe, elèison Christe elèison
Kyrie, elèison Kyrie elèison
Christe, àudi nos Christe, àudi nos
Christe, exàudi nos Christe, exàudi nos
   
Pàter de caelis, Deus miserère nobis
Fìli Redèmptor mundi, Deus "
Spìritus Sàncte, Deus "
Sancta Trìnitas, ùnus Deus "
   
Sanguis Christi, Unigeniti Patris aeterni, salva nos
Sanguis Christi, Verbi Dei incarnati, "
Sanguis Christi, Novi et Aeterni Testamenti, "
Sanguis Christi, in agonia decurrens in terram, "
Sanguis Christi, in agonia decurrens in terram, "
Sanguis Christi, in flagellatione profluens, "
Sanguis Christi, in coronatione spinarum emanans, "
Sanguis Christi, in Cruce effusus, "
Sanguis Christi, pretium nostrae salutis, "
Sanguis Christi, sine quo non fit remissio, "
Sanguis Christi, in Eucharistia potus et lavacrum animarum, "
Sanguis Christi, flumen misericordiae, "
Sanguis Christi, victor daemonum, "
Sanguis Christi, fortitudo martyrum, "
Sanguis Christi, virtus confessorum, "
Sanguis Christi, germinans virgines, "
Sanguis Christi, robur periclitantium, "
Sanguis Christi, levamen laborantium, "
Sanguis Christi, in fletu solatium, "
Sanguis Christi, spes paenitentium, "
Sanguis Christi, solamen morientium, "
Sanguis Christi, pax et dulcedo cordium, "
Sanguis Christi, pignus vitae aeternae, "
Sanguis Christi, animas liberans de lacu Purgatorii, "
Sanguis Christi, omni gloria et honore dignissimus, "

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
pàrce nobis, Dòmine

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
exàudi nos, Dòmine

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
miserère nobis.

V. Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo
R. Et fecisti nos Deo nostro regnum

Oremus
Omnipotens sempiterne Deus, qui unigenitum Filium tuum mundi Redemptorem constituisti, ac eius sanguine placari voluisti: concede, quaesumus, salutis nostrae pretium ita venerari, atque a praesentis vitae malis eius virtute defendi in terris, ut fructu perpetuo laetemur in caelis. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R. Amen.