Domus > Sanctum Rosarium > Litaniae Sanctissimi Nominis Iesu

Litaniae
Sanctissimi
Nominis Iesu

Kyrie, elèison Christe elèison
Kyrie, eleison. Iesu, audi nos Iesu, exaudi nos
   
Pater de caelis, Deus, miserere nobis
Fili, Redemptor mundi, Deus, "
Spiritus Sancte, Deus, "
Sancta Trinitas, unus Deus, "
Iesu, Fili Dei vivi, "
Iesu, splendor Patris, "
Iesu, candor lucis aeternae, "
Iesu, rex gloriae, "
Iesu, sol iustitiae, "
Iesu, Fili Mariae Virginis, "
Iesu, amabilis, "
Iesu, admirabilis, "
Iesu, Deus fortis, "
Iesu, pater futuri saeculi, "
Iesu, magni consilii angele, "
Iesu potentissime, "
Iesu patientissime, "
Iesu oboedientissime, "
Iesu, mitis et humilis corde, "
Iesu, amator castitatis, "
Iesu, amator noster, "
Iesu, Deus pacis, "
Iesu, auctor vitae, "
Iesu, exemplar virtutum, "
Iesu, zelator animarum, "
Iesu, Deus noster, "
Iesu, refugium nostrum, "
Iesu, pater pauperum, "
Iesu, thesaure fidelium, "
Iesu, bone pastor, "
Iesu, lux vera, "
Iesu, sapientia aeterna, "
Iesu, bonitas infinita, "
Iesu, via et vita nostra, "
Iesu, gaudium Angelorum, "
Iesu, rex Patriarcharum, "
Iesu, magister Apostolorum, "
Iesu, doctor Evangelistarum, "
Iesu, fortitudo Martyrum, "
Iesu, lumen Confessorum, "
Iesu, puritas Virginum, "
Iesu, corona Sanctorum omnium, "
   
Propitius esto, parce nobis, Iesu
Propitius esto, exaudi nos, Iesu
   
Ab omni malo, libera nos, Iesu
Ab omni peccato, "
Ab ira tua, "
Ab insidiis diaboli, "
A spiritu fornicationis, "
A morte perpetua, "
A neglectu inspirationum tuarum, "
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, "
Per nativitatem tuam, "
Per infantiam tuam, "
Per divinissimam vitam tuam, "
Per labores tuos, "
Per agoniam et passionem tuam, "
Per crucem et derelictionem tuam, "
Per languores tuos, "
Per mortem et sepulturam tuam, "
Per resurrectionem tuam, "
Per ascensionem tuam, "
Per sanctissimae Eucharistiae institutionem tuam, "
Per gaudia tua, "
Per gloriam tuam, "

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
pàrce nobis, Dòmine

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
exàudi nos, Dòmine

àgnus Dei, qui tòllis peccàta mùndi
miserère nobis.

Oremus
Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus et a tua numquam laude cessemus.

Sancti Nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate, tuae dilectionis instituis. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.