Domus > Sanctum Rosarium > Litaniae vitae et passionis Iesu Christi

Litaniae
vitae et passionis
Domini nostri Iesu Christi

Kyrie, elèison Kyrie elèison
Christe, elèison Christe elèison
Kyrie, elèison Kyrie elèison
Christe, àudi nos Christe, àudi nos
Christe, exàudi nos Christe, exàudi nos
   
Pàter de caelis, Deus miserère nobis
Fìli Redèmptor mundi, Deus "
Spìritus Sàncte, Deus "
Sancta Trìnitas, ùnus Deus "
   
Iesu, splendor paternae gloriae, miserère nobis
Iesu, splendor paternae gloriae, "
Iesu, figura substantiae Patris, "
Iesu, sapientia aeterna, "
Iesu, candor lucis aeternae, "
Iesu, speculum sine macula, "
Iesu, per quem facta sunt omnia, "
Iesu, verbo virtutis tuae omnia portans, "
Iesu, magni consilii Angele, "
Iesu, princeps pacis, "
Iesu, sanctis Patribus promisse, "
Iesu, cunctis gentibus desiderate, "
Iesu, in mundum a Patre misse, "
Iesu, de Spiritu Sancto concepte, "
Iesu, Verbum caro factum, "
Iesu, nobiscum Deus, "
Iesu, in formam servi facte, "
Iesu de virgine Maria nate, "
Iesu a tua Genetrice adorate, "
Iesu pannis involute, "
Iesu in praesepio reclinate, "
Iesu ubere virgineo lactate, "
Iesu a pastoribus in praesepio cognite, "
Iesu per circumcisionem sub lege facte, "
Iesu a Magis adorate, "
Iesu in templo praesentate, "
Iesu in ulnis iusti Simeonis excepte, "
Iesu in Aegyptum delate, "
Iesu ab Herode ad necem quaesite, "
Iesu in Nazareth nutrite, "
Iesu in templo invente, "
Iesu parentibus subdite, "
Iesu a Ioanne baptizate, "
Iesu in deserto tentate, "
Iesu cum hominibus conversate, "
Iesu pauperibus discipulis sociate, "
Iesu lux mundi, "
Iesu via, veritas, et vita, "
Iesu exemplar virtutum omnium, "
Iesu omnibus languentibus misericorditer opitulate, "
Iesu a tuis furiosus reputate, "
Iesu gratis odio habite, "
Iesu contumeliis vexate, "
Iesu lapidibus impetite, "
Iesu in monte coram patribus transfigurate, "
Iesu, rex mitis Hierusalem ingresse, "
Iesu prae compassione lacrimate, "
Iesu triginta argenteis appretiate, "
Iesu ad discipulorum pedes inclinate, "
Iesu panis vivus nos confirmans, "
Iesu potus verus nos laetificans, "
Iesu in oratione prostrate, "
Iesu in agonia sanguineo sudore perfuse, "
Iesu ab Angelo confortate, "
Iesu osculo a Iuda tradite, "
Iesu a ministris ligate, "
Iesu a discipulis derelicte, "
Iesu Annae et Caiphae praesentate, "
Iesu a falsis testibus accusate, "
Iesu reus mortis iudicate, "
Iesu in faciem conspute, "
Iesu oculis velate, "
Iesu colaphis caese, "
Iesu cuius corpus percutientibus, et genae vellentibus, dedisti, "
Iesu a Petro negate, "
Iesu vinctus Pilato tradite, "
Iesu ab Herode et eius exercitu sprete et illuse, "
Iesu veste alba indute, "
Iesu Barabbae postposite, "
Iesu flagellis caese, "
Iesu propter scelera nostra attrite, "
Iesu quasi leprosus reputate, "
Iesu veste purpurea indute, "
Iesu spinis coronate, "
Iesu arundine percusse, "
Iesu a Iudaeis ad crucem postulate, "
Iesu morte turpissima condemnate, "
Iesu voluntati Iudaeorum tradite, "
Iesu Crucis pondere gravate, "
Iesu tamquam ovis ad occisionem ducte, "
Iesu vestibus exute, "
Iesu clavis in cruce confixe, "
Iesu propter iniquitates nostras vulnerate, "
Iesu pro inimicis Patrem deprecate, "
Iesu cum iniquis reputate, "
Iesu opprobrium hominum facte, "
Iesu in crucis blasphemate, "
Iesu a Iudaeis derise, "
Iesu a militibus in crucis illuse, "
Iesu a latrone convitiis lacessite, "
Iesu opprobriis saturate, "
Iesu latroni paenitenti Paradisum pollicite, "
Iesu qui Ioannem matri tuae in filium tradidisti, "
Iesu te a Patre derelictum attestate, "
Iesu felle et aceto in siti potate, "
Iesu consummata omnia de te scripta testate, "
Iesu cuius spiritus in manus Patris commendate, "
Iesu a Patre pro tua reverentia semper exaudite, "
Iesu usque ad mortem crucis oboediens facte, "
Iesu lancea transfixe, "
Iesu de cuius latere exivit sanguis et aqua, "
Iesu, cuius livore sanati sumus, "
Iesu propitiatio nobis facte, "
Iesu de cruce deposite, "
Iesu in sindone munda involute, "
Iesu in monumento novo tumulate, "
Iesu vinctos tuos de lacu inferni praedate, "
Iesu ab inferis victor reverse, "
Iesu post resurrectionem cum hominibus conversate, "
Iesu in caelum elevate, "
Iesu in Patris dextera collocate, "
Iesu gloria et honore coronate, "
Iesu Rex regum et Dominus dominantium, "
Iesu noster apud Patre advocate, "
Iesu Spiritum Paraclitum discipulis elargite, "
Iesu Matrem tuam super choros Angelorum exaltans, "
Iesu vivos et mortuos iudicature, "
Iesu reprobos in ignem aeternum missure, "
Iesu paratum electis regnum collature, "
Iesu ubertate domus tuae Sanctos omnes inebrians, "
Iesu pater futuri saeculi, "
Iesu iubilus Angelorum, "
Iesu Rex Patriarcharum, "
Iesu inspirator Prophetarum, "
Iesu magister Apostolorum, "
Iesu doctor Evangelistarum, "
Iesu fortitudo Martyrum, "
Iesu lumen confessorum, "
Iesu puritas Virginum, "
Iesu corona Sanctorum omnium, "
   
Propitius esto, parce nobis, Iesu
Propitius esto, exaudi nos, Iesu
   
Ab omni malo, Libera nos, Iesu
Ab omni peccato, "
Ab ira tua, "
A subitanea et improvisa morte, "
Ab insidiis diaboli, "
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate, "
A spiritu fornicationis, "
A fulgure et tempestate, "
A morte perpetua, "
Per mysterium sanctae Incarnationis tuae, "
Per Adventum tuum, "
Per Nativitatem tuam, "
Per Circumcisionem tuam, "
Per impositionem sanctissimi Nominis tui, "
Per Baptismum et sanctum Ieiunium tuum, "
Per labores et vigilias tuas, "
Per Agoniam et Sanguineum sudorem tuum, "
Per alapas et flagella tua, "
Per spineam Coronam tuam, "
Per Crucem et Passionem tuam, "
Per sitim, lacrimas, et nuditatem tuam, "
Per Mortem et Sepulturam tuam, "
Per sanctam Resurrectionem tuam, "
Per admirabilem Ascensionem tuam, "
Per missionem Spiritus sancti Paracliti, "
In die iudicii, "
   
Peccatores: Te rogamus, audi nos
Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris, "
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris, "
Ut Dominum Apostolicum et omnes Ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris, "
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris, "
Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas, "
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum, et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione eripias, "
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris, "
Fili Dei, "
   
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis, Iesu
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos, Iesu
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, misere nobis, Iesu
   
Iesu Christe, Audi nos
Iesu Christe, Exaudi nos
Kyrie eleison Kyrie eleison
Christe eleison Christe eleison

Pater noster, Ave Maria...

V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi;
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.


Oremus

Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, pone passionem, crucem et mortem tuam inter iudicium tuum et animam meam, nunc et in hora mortis meae: et mihi largiri digneris gratiam et misericordiam, vivis et defunctis requiem et veniam, ecclesiae tuae pacem et concordiam et nobis peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.