Domus > Sanctum Rosarium > Misteria Doloris

Misteria Doloris

Mariam Immaculatam

In nomine Patris, et Filii,
et Spiritus Sancti. Amen.

Symbolum Apostolorum
Pater Noster
3 Ave Maria (Adaugeat Dominus in nobis fidem, corroboret in nobis spem, perficiat in nobis caritatem)
Gloria Patri

aut

Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri.

Primum Mysterium Doloris
Agonia in Horto

Primum Mysterium Doloris Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli. Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: "Orate, ne intretis in tentationem". Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat dicens: "Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat". Apparuit autem illi angelus de cælo confortans eum. Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est sudor eius sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. (Lc 22,39-44)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Secundum Mysterium Doloris
Flagellatio

Secundum Mysterium Doloris Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. (Io 19,1)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Tertium Mysterium Doloris
Coronatio Spinis

Tertium Mysterium Doloris Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et dicebant: "Ave, rex Iudæorum!", et dabant ei alapas. (Io 19, 2-3)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quartum Mysterium Doloris
Baiulatio Crucis

Quartum Mysterium Doloris Susceperunt ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, ubi eum crucifixerunt. (Io 19,16-18)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quintum Mysterium Doloris
Crucifixio et Mors

Quintum Mysterium Doloris Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: "Sitio". Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: "Consummatum est!". Et inclinato capite tradidit spiritum. (Io 19,28-30)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiæ, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamàmus, èxsules fìlii Hèvæ, ad te suspiràmus, gemèntes et flèntes in hac lacrimàrum valle. èia èrgo, advocàta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.