Privacy Policy Cookie Policy

Domus > Sanctum Rosarium > Misteria Gaudii

Misteria Gaudii

Mariam Immaculatam

In nomine Patris, et Filii,
et Spiritus Sancti. Amen.

Symbolum Apostolorum
Pater Noster
3 Ave Maria (Adaugeat Dominus in nobis fidem, corroboret in nobis spem, perficiat in nobis caritatem)
Gloria Patri

aut

Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri.

Primum Mysterium Gaudii
Annuntiatio

Primum Mysterium Gaudii In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: "Ave, gratia plena, Dominus tecum". Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: "Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis". Dixit autem Maria ad angelum: "Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?". Et respondens angelus dixit ei: "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum". Dixit autem Maria: "Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum". Et discessit ab illa angelus. (Lc 1,26-38)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Secundum Mysterium Gaudii
Visitatio

Secundum Mysterium Gaudii Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iudæ et intravit in domum Zachariæ et salutavit Elisabeth. Et factum est ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth et exclamavit voce magna et dixit: "Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quæ credidit, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt ei a Domino". (Lc 1,39-45)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Tertium Mysterium Gaudii
Nativitas Domini nostri Iesu Christi

Tertium Mysterium Gaudii Factum est autem in diebus illis exiit edictum a Cæsare Augusto, ut describeretur universus orbis. Hæc descriptio prima facta est præside Syriæ Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilæa de civitate Nazareth in Iudæam in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore prægnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio, quia non erat eis locus in deversorio. (Lc 2,1-7)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quartum Mysterium Gaudii
Præsentatio

Quartum Mysterium Gaudii Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, sicut scriptum est in lege Domini: "Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur", et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum. (Lc 2,22-24)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quintum Mysterium Gaudii
Inventio in Templo

Quintum Mysterium Gaudii Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschæ. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: "Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te". Et ait ad illos: "Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his, quæ Patris mei sunt, oportet me esse?". Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos. (Lc 2,41-50)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiæ, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamàmus, èxsules fìlii Hèvæ, ad te suspiràmus, gemèntes et flèntes in hac lacrimàrum valle. èia èrgo, advocàta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.