Privacy Policy Cookie Policy

Domus > Sanctum Rosarium > Misteria Gloriae

Misteria Gloriae

Mariam Immaculatam

In nomine Patris, et Filii,
et Spiritus Sancti. Amen.

Symbolum Apostolorum
Pater Noster
3 Ave Maria (Adaugeat Dominus in nobis fidem, corroboret in nobis spem, perficiat in nobis caritatem)
Gloria Patri

aut

Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri.

Primum Mysterium Gloriæ
Resurrectio

Primum Mysterium Gloriæ Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terræ motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. Præ timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus dixit mulieribus: "Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. Et cito euntes dicite discipulis eius: "Surrexit a mortuis et ecce præcedit vos in Galilæam; ibi eum videbitis". Ecce dixi vobis". (Mt 28,1-7)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Secundum Mysterium Gloriæ
Ascensio

Secundum Mysterium Gloriæ Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cælum eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: "Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum". (Act 1,9-11)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Tertium Mysterium Gloriæ
Descensus Spiritus Sancti

Tertium Mysterium Gloriæ Et cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis. (Act 2,1-4)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quartum Mysterium Gloriæ
Assumptio Beatæ Mariæ Virginis

Quartum Mysterium Gloriæ Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est. (Lc 1,48-49)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quintum Mysterium Gloriæ
Coronatio Beatæ Mariæ Virginis

Quintum Mysterium Gloriæ Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim. (Apc 12,1)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiæ, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamàmus, èxsules fìlii Hèvæ, ad te suspiràmus, gemèntes et flèntes in hac lacrimàrum valle. èia èrgo, advocàta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.