Domus > Missa > Oratio Post Confessionem

Oratio Post
Confessionem

Confessione

SIT tibi, Domine, obsecro, meritis beatæ semper Virginis Genetricis tuæ Mariæ et omnium Sanctorum, grata et accepta ista confessio mea, et quidquid mihi defuit nunc, et de sufficientia contritionis, de puritate et integritate confessionis, suppleat pietas et misericordia tua et secundum illam digneris me habere plenius et perfectius absolutum in cælo. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.