Domus > Missa > Oratio Post Missam

Oratio Post
Missam

Ordinarium Missæ

Ant. Trium puerorum cantemus hymnum: quem cantabant sancti in camino ignis, benedicentes Dominum. (T.P. Alleluia.)

Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison.

Pater noster...

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.

V. Confiteantur tibi Domine omnia opera tua.
R. Et Sancti tui benedicant tibi.

V. Exsultabunt Sancti in gloria.
R. Lætabuntur in cubilibus suis.

V. Non nobis Domine, non nobis.
R. Sed nomini tuo da gloriam.

V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus

DEUS, qui tribus pueris mitigasti flammas ignium: concede propitius, ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum.

ACTIONES nostras, quæsumus Domine, aspirando præveni, et adiuvando prosequere: ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te cœpta finiatur.

Da nobis, quæsumus Domine, vitiorum nostrorum flammas exstinguere; qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen.