Domus > Missa > Oratio Praeparatoria ad Confessionem Sacramentalem

Oratio
Praeparatoria ad
Confessionem Sacramentalem

Confessione

CONDITOR cæli et terræ, Rex regum et Dominus dominantium, qui me de nihilo fecisti ad imaginem, et similitudinem tuam et me proprio tuo sanguine redemisti, quem ego peccator non sum dignus nominare, nec invocare, nec corde cogitare.

Te suppliciter deprecor, et humiliter exoro, ut clementer respicias me servum tuum nequam. Et miserere mei, qui misertus fuisti mulieri Cananeæ, et Mariæ Magdalenæ: qui pepercisti publicano, et latroni in cruce pendenti.

Tibi confiteor, Pater piissime, peccata mea, quæ si volo abscondere, non possum tibi, Domine. Parce mihi, Christe, quem ego nuper multum offendi cogitando, loquendo, operando, et in omnibus modis, in quibus ego fragilis homo et peccator peccare potui, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.

Ideo, Domine, precor tuam clementiam, qui de cælo pro mea salute descendisti, qui David a peccati lapsu erexisti, parce mihi, Domine, parce mihi Christe, qui Petro te neganti pepercisti. Tu es Creator meus et Redemptor meus, Dominus meus et Salvator meus, Rex meus et Deus meus.

Tu es spes mea et fiducia mea, gubernatio mea et auxiliatio mea, consolatio mea et fortitudo mea, defensio mea et liberatio mea, vita mea, salus mea et resurrectio mea, lumen meum et desiderium meum, adiutorium meum et patrocinium meum.

Te deprecor et rogo adiuva me, et salvus ero: guberna me et defende me: conforta me et consolare me: confirma me et lætifica me: illumina me et visita me. Suscita me mortuum, quia factura et opus tuum sum.

Domine, ne despicias me, quia famulus et servus tuus sum, quamvis malus, quamvis indignus et peccator: sed qualiscumque sim, sive bonus, sive malus, semper tuus sum. Ad quem ego fugiam, nisi ad te vadam? Si tu me eiicis, quis me recipiet? Si tu me despicis, quis me aspiciet?

Recognosce me ergo indignum ad te refugientem, quamvis sim vilis et immundus: quia si vilis et immundus sum, potes me mundare: si cæcus sum, potes me illuminare: si infirmus sum, potes me sanare: si mortuus et sepultus sum, potes me resuscitare ; quia maior est misericordia tua, quam iniquitas mea: maior est pietas tua, quam impietas mea: plus potes dimittere, quam ego committere: et plus parcere quam ego peccator peccare.

Non ergo despicias, Domine, neque attendas multitudinem iniquitatum mearum: sed secundum multitudinem miserationum miserere mei, et propitius esto mihi maximo peccatori.

Dic animæ meæ, "Salus tua ego sum." Qui dixisti, "Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat": converte me, Domine, ad te, et noli irasci contra me.

Deprecor te, clementissime Pater, propter misericordiam tuam, supplico et exoro, ut perducas me ad bonum finem, et ad veram pænitentiam, puram confessionem, et dignam satisfactionem omnium peccatorum meorum. Amen.