Domus > Missa > Ordinarium Missae

Ordinarium
Missae

Ordinarium Missæ

Ritus Initialis

Introitus

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.

Fratres, agnoscamus peccata nostra, ut apti simus ad sacra mysteria celebranda.

Confiteor Deo omnipotenti et vobis, fratres,
quia peccavi nimis cogitatione, verbo, opere et omissione:
mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo precor beatam Mariam semper Virginem,
omnes Angelos et Sanctos,
et vos fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Misereatur nostri omnipotens Deus
et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam æternam.
Amen.

Vel, ad libitum:

Miserere nostri, Domine.
Quia peccavimus tibi.

Ostende nobis, Domine,
misericordiam tuam.
Et salutare tuum da nobis.

Misereàtur nostri omnìpotens Deus
et, dimìssis peccàtis nostris,
perdùcat nos ad vitam ætèrnam. Amen.

Vel:

Qui missus es sanare contritos corde: Kyrie elèison.
Kyrie elèison.

Qui peccatores vocare venisti: Christe, elèison.
Christe, elèison.

Qui ad dexteram Patris sedes, ad interpellandum
pro nobis: Kyrie elèison.
Kyrie elèison.

Misereàtur nostri omnìpotens Deus
et, dimìssis peccàtis nostris,
perdùcat nos ad vitam ætèrnam. Amen.

Kyrie

Kyrie eleison;
Christe eleison;
Kyrie eleison.

Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.

Christe, eleison.
Christe, eleison.

Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.

Gloria

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te,
gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex cælestis Deus Pater omnipotens,
Domine Fili unigenite, Iesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccata mundi, miserere nobis;
qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus,
tu solus Dominus, tu solus Altissimus, Iesu Christe,
cum Sancto Spiritu:
in gloria Dei Patris. Amen.

Collecta

Amen.


Liturgia Verbi

Lectio Prima

Verbum Domini.
Deo gratias.

Psalmus
Lectio Secunda

Verbum Domini.
Deo gratias.

Alleluia
Et dicitur submisse:

Munda cor meum ac lábia mea,
omnípotens Deus,
ut sanctum Evangélium tuum
digne váleam nuntiáre.

Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.

Lectio sancti Evangelii secundum ...
Gloria tibi, Domine.

Verbum Domini.
Laus tibi, Christe.

Et sacerdos addit submisse:

Per evangelia dicta, deleantur nosta delicta.

Homilia

Credo

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem cæli et terræ,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Iesum Christum,
Filium Dei unigenitum,
et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem
descendit de cælis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato;
passus et sepultus est, et resurrexit tertia die,
secundum Scripturas,
et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem:
qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio simul adoratur
et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi sæculi.
Amen.

Oratio universalis
seu oratio fedelium

Te rogamus, audi nos.


Liturgia Eucharistica

Benedictus es, Domine, Deus universi,
quia de tua largitate accepimus panem,
quem tibi offerimus, fructum terræ et operis manuum hominum,
ex quo nobis fiet panis vitæ.
Benedictus Deus in sæcula.

Benedictus es, Domine, Deus universi,
quia de tua largitate accepimus vinum,
quod tibi offerimus, fructum vitis et operis manuum hominum,
ex quo nobis fiet potus spiritalis.
Benedictus Deus in sæcula.

Inclinatus altari, dicit submisse:

In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine;
et sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,
ut placat tibi, Domine Deus.

Et lavantes manus suas:

Lava me, Domine, ab iniquitate mea et a peccato meo munda me.

Deinde populo:

Orate, fratres,
ut meum ac vestrum sacrificium
acceptabile fiat apud Deum Patrem omnipotentem!

Suscipiat Dominus sacrificium de manibus tuis
ad laudem et gloriam nominis sui,
ad utilitatem quoque nostram
totiusque Ecclesiæ suæ sanctæ.

Oratio super oblata

Amen.

Prex Eucharistica

I

Dòminus vobìscum
Et cum spiritu tuo.
Sursum Corda.
Habèmus ad Dòminum.
Gràtias agàmus Dòmino
Deo nostro.
Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est,
æquum et salutàre, nos tibi,
sancte Pater, semper et ubìque gràtias àgere
per Filium dilectiònis tuæ
Iesum Christum.
Verbum tuum, per quod cuncta fecìsti:
quem misìsti nobis Salvatòrem et Redemptòrem,
incarnàtum de Spìritu Sancto et ex Virgine natum.
Qui voluntàtem tuam adìmplens
et pòpulum tibi sanctum acquirens
extèndit manus cum paterètur,
ut mortem sòlveret et resurrectiònem manifestàret.
Et ìdeo cum Angelis
et òmnibus Sanctis
glòriam tuam prædicàmus,
una voce dicèntes:

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cæli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

Te igitur, clementissime Pater,
per Iesum Christum, filium tuum, Dominum nostrum,
supplices, rogamus ac petimus, uti accepta habeas
et benedicas, hæc dona, hæc munera, hæc sancta sacrificia illibata.

In primis, quæ tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica:
quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N.
et Antistite nostro N.
et omnibus orthodoxis atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus.

Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum
et omnium circumstantium,
quorum tibi fides cognita est et nota devotio,
pro quibus tibi offerimus:
vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis,
pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum,
pro spe salutis et incolumitatis suæ:
tibique reddunt vota sua æterno Deo, vivo et vero.

Communicántes, et memóriam venerántes, in prímis gloriósæ semper Vírginis Mariæ,
Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi * :
sed et beáti Ióseph, eiúsdem Vírginis Sponsi,
et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum: Petri et Pauli, Andréæ, [Iacóbi, Ioánnis, Thomæ, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni] et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis, precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Hanc igitur oblationem servitutis nostræ,
sed et cunctæ familiæ tuæ, quæsumus,
Domine, ut placatus accipias;
diesque nostros in tua pace disponas,
atque ab æterna damnatione nos eripi,
et in electorum tuorum iubeas grege numerari.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quæsumus,
benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem,
acceptabilemque facere digneris:
ut nobis Corpus et Sanguis fiat,
dilectissimi Filii tui, Domini nostri Iesu Christi.

Qui, pridie quam pateretur,
accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas,
et elevatis oculis in cælum ad te Deum Patrem suum omnipotentem,
tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE, ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cænatum est,
accipiens et hunc præclarum calicem
in sanctas ac venerabiles manus suas,
item tibi gratias agens benedixit,
deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET æTERNI TESTAMENTI:
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Mysterium fidei.

Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

Unde et memores, Domine, nos servi tui,
sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Filii tui,
Domini nostri, tam beatæ passionis,
nec non ab inferis resurrectionis,
sed et in cælos gloriosæ ascensionis:
offerimus præclaræ maiestati tuæ de tuis donis ac datis
hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam,
Panem sanctum vitæ æternæ
et Calicem salutis perpetuæ.
Supra quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris:
et accepta habere sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel,
et sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ
et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech,
sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus:
iube hæc perferri per manus sancti Angeli tui
in sublime altare tuum, in conspectu divinæ maiestatis tuæ:
ut, quotquot ex hac altaris participatione
sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus,
omni benedictione cælesti et gratia repleamur.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos præcesserunt cum signo fidei,
et dormiunt in somno pacis.

Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus,
locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

Nobis quoque peccatóribus
fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam, et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martyribus: cum Ioánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, [Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Ágatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia], et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti, sed véniæ, quaésumus, largítor admítte.
Per Christum Dóminum nostrum.

Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas,
sanctificas, vivificas, benedicis, et præstas nobis.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso
est tibi, Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia sæcula sæculorum.
Amen.


Prex Eucharistica

II

Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis.
Hæc ergo dona, quæsumus,
Spiritus, tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant
Domini nostri Iesu Christi.

Qui cum passioni voluntarie traderetur,
accepit panem et gratias agens fregit,
deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est,
accipiens et calicem, iterum gratias agens
dedit discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS
MEI NOVI ET æTERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Mysterium fidei.

Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.

Memores igitur mortis et resurrectionis eius,
tibi, Domine, panem vitæ et calicem salutis offerimus,
gratias agentes quia nos dignos habuisti astare coram te
et tibi ministrare.
Et supplices deprecamur
ut Corporis et Sanguinis Christi participes
a Spiritu Sancto congregemur in unum.

Recordare, Domine, Ecclesiæ tuæ toto orbe diffusæ,
ut eam in caritate perficias
una cum Papa nostro N.
et Episcopo nostro N.
et universo clero.

Memento etiam fratrum nostrorum,
qui in spe resurrectionis dormierunt,
omniumque in tua miseratione defunctorum,
et eos in lumen vultus tui admitte.

Omnium nostrum, quæsumus, miserere,
ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria,
beatis Apostolis et omnibus Sanctis,
qui tibi a sæculo placuerunt
æternæ vitæ mereamur esse consortes,
et te laudemus et glorificemus
per Filium tuum Iesum Christum.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia sæcula sæculorum.
Amen.


Prex Eucharistica

III

Vere sanctus es, Domine,
et merito te laudat omnis a te condita creatura,
quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum,
Spiritus Sancti operante virtute
vivificas et sanctificas universa,
et populum tibi congregare non desinis,
ut a solis ortu usque ad occasum
oblatio munda offeratur nomini tuo.

Supplices ergo te, Domine, deprecamur,
ut hæc munera, quæ tibi sacranda detulimus,
eodem Spiritu sanctificare digneris,
ut Corpus et + Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi,
cuius mandato hæc mysteria celebramus.

Ipse enim in qua nocte tradebatur
accepit panem et tibi gratias agens
benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est,
accipiens calicem, et tibi gratias agens benedixit,
deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET æTERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Mysterium fidei.
Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.

Memores igitur, Domine,
eiusdem Filii tui salutiferæ passionis
necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in cælum,
sed et præstolantes alterum eius adventum,
offerimus tibi, gratias referentes,
hoc sacrificium vivum et sanctum.

Respice, quæsumus,
in oblationem Ecclesiæ tuæ
et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari,
concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur,
Spiritu eius Sancto repleti,
unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.

Ipse nos tibi perficiat munus æternum,
ut cum electis tuis hereditatem consequi valeamus,
inprimis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria,
cum beatis Apostolis tuis
et gloriosis Martyribus (cum Sancto N.)
et omnibus Sanctis,
quorum intercessione perpetuo apud te confidimus adiuvari.

Hæc Hostia nostræ reconciliationis proficiat,
quæsumus, Domine,
ad totius mundi pacem atque salutem.
Ecclesiam tuam, peregrinantem in terra,
in fide et caritate firmare digneris
cum famulo tuo Papa nostro N.
et Episcopo nostro N.,
cum episcopali ordine et universo clero
et omni populo acquisitionis tuæ.

Votis huius familiæ,
quam tibi astare voluisti, adesto propitius.
Omnes filios tuos ubique dispersos
tibi, clemens Pater, miseratus coniunge.

Fratres nostros defunctos,
et omnes qui, tibi placentes, ex hoc sæculo transierunt,
in regnum tuum benignus admitte,
ubi fore speramus,
ut simul gloria tua perenniter satiemur,
per Christum Dominum nostrum,
per quem mundo bona cuncta largiris.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria per omnia sæcula sæculorum.
Amen.


Prex Eucharistica

IV

Confitemur tibi, Pater sancte,
quia magnus es et omnia opera tua
in sapientia et caritate fecisti.
Hominem ad tuam imaginem condidisti,
eique commisisti mundi curam universi,
ut, tibi soli Creatori serviens,
creaturis omnibus imperaret.

Et cum amicitiam tuam, non obœdiens, amisisset,
non eum dereliquisti in mortis imperio.
Omnibus enim misericorditer subvenisti,
ut te quærentes invenirent.
Sed et fœdera pluries hominibus obtulisti
eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis.

Et sic, Pater sancte, mundum dilexisti,
ut, completa plenitudine temporum,
Unigenitum tuum nobis mitteres Salvatorem.
Qui, incarnatus de Spiritu Sancto
et natus ex Maria Virgine,
in nostra condicionis forma est conversatus
per omnia absque peccato;
salutem evangelizavit pauperibus,
redemptionem captivis, mæstis corde lætitiam.

Ut tuam vero dispensationem impleret,
in mortem tradidit semetipsum
ac, resurgens a mortuis, mortem
destruxit vitamque renovavit.
Et, ut non amplius nobismetipsis viveremus,
sed sibi qui pro nobis mortuus est atque surrexit,
a te, Pater, misit Spiritum Sanctum
primitias credentibus,
qui, opus suum in mundo perficiens,
omnem sanctificationem compleret.

Quæsumus igitur, Domine,
ut idem Spiritus Sanctus
hæc munera sanctificare dignetur,
ut Corpus et + Sanguis fiant
Domini nostri Iesu Christi
ad hoc magnum mysterium celebrandum,
quod ipse nobis reliquit in fœdus æternum.

Ipse enim, cum hora venisset
ut glorificaretur a te, Pater sancte,
ac dilexisset suos qui erant in mundo,
in finem dilexit eos:
et cenantibus illis accepit panem,
benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
Simili modo accipiens calicem,
ex genimine vitis repletum,
gratias egit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET æTERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Mysterium fidei.

Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.

Unde et nos, Domine,
redemptionis nostræ memoriale nunc celebrantes,
mortem Christi eiusque descensum
ad inferos recolimus,
eius resurrectionem et ascensionem
ad tuam dexteram profitemur,
et, exspectantes ipsius adventum in gloria,
offerimus tibi eius Corpus et Sanguinem,
sacrificium tibi acceptabile et toti mundo salutare.

Respice, Domine, in Hostiam,
quam Ecclesiæ tuæ ipse parasti,
et concede benignus omnibus
qui ex hoc uno pane participabunt
et calice, ut, in unum corpus
a Sancto Spiritu congregati,
in Christo hostia viva perficiantur,
ad laudem gloriæ tuæ.

Nunc ergo, Domine, omnium recordare,
pro quibus tibi hanc oblationem offerimus:
in primis famuli tui, Papæ nostri N.,
Episcopi nostri N.,
et Episcoporum ordinis universi,
sed et totius cleri, et offerentium,
et circumstantium, et cuncti populi tui,
et omnium, qui te quærunt corde sincero.

Memento etiam illorum, qui obierunt in pace Christi tui,
et omnium defunctorum, quorum fidem tu solus cognovisti.

Nobis omnibus, filiis tuis, clemens Pater, concede,
ut cælestem hereditatem consequi valeamus
cum beata Virgine, Dei Genetrice, Maria,
cum Apostolis et Sanctis tuis in regno tuo,
ubi cum universa creatura,
a corruptione peccati et mortis liberata,
te glorificemus per Christum Dominum nostrum, per quem mundo bona cuncta largiris.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia sæcula sæculorum.
Amen.


Ritus Communions

Præceptis salutaribus moniti,
et divina institutione formati, audemus dicere:

Pater noster

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum,
adveniat regnum tuum,
fiat voluntas tua,
sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,
et ne nos inducas in tentationem,
sed libera nos a malo.

Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis,
da propitius pacem in diebus nostris,
ut, ope misericordiæ tuæ adiuti,
et a peccato simus semper liberi
et ab omni perturbatione securi:
exspectantes beatam spem
et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi.
Quia tuum est regnum
et potestas et gloria in sæcula.

Domine Iesu Christe,
qui dixisti Apostolis tuis:
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis:
ne respicias peccata nostra,
sed fidem Ecclesiæ tuæ,
eamque secundum voluntatem tuam
pacificare et coadunare digneris.
Qui vivis et regnas in sæcula sæculorum.
Amen.

Pax Domini sit semper vobiscum.
Et cum spiritu tuo.

Offerte vobis pacem.

Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

Celebrans, inclinatus altari, dicit submisse:

Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi,
qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto,
per mortem tuam mundum vivificásti:
líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum
ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis:
et fac me tuis semper inhærére mandátis,
et a te numquam separári permíttas.

Vel:

Percéptio Córporis tui, Dómine Iesu Christe,
non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem:
sed pro tua pietáte prosit mihi
ad tutaméntum mentis et córporis.

Et ostendens hostiam franctam populo, dicit:

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
Beati qui ad cenam Agni vocati sunt.

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanabitur anima mea.

Corpus Christi.
Amen.

Postcommunio

Oremus ....
Amen.


Ritus Conclusionis

Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Benedicat vos omnipotens Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Amen.
Ite, missa est.
Deo gratias.