Domus > Preces > Pange lingua et Tantum ergo

Pange lingua et
Tantum ergo

San Tommaso

Pánge lingua gloriosi
còrporis mystèrium,
sanguinisque pretiòsi,
quem in mundi pretium.
fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.
Nobis datus, nobis natus
ex intacta Virgine,
et in mundo conversatus,
sparso verbi semine,
sui moras incolatus
miro clausit ordine.
In suprema nocte cænæ
recumbus cum fratribus.
Observata lege plene
cibis in legalibus,
cibum turbæ duodenæ
se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
fitque sanguis Christi merum,
et si sensus deficit,
ad firmandum cor sincerum
sola fides sufficit.
Tantum èrgo Sacramentum
venerèmur cernui:
et antìquum documentum
novo cedat rìtui:
praèstet fìdes supplemèntum
sènsuum defectui.
Genitori, Genitoque
láus et jubilátio,
salus, honor, vìrtus quòque
sit et benedictio:
procedenti ab utroque
compar sit laudatio. Amen.