Domus > Missa > Preces Ad Sanctum Ioseph Ante Missam

Preces Ad
Sanctum Ioseph
Ante Missam

San Giuseppe

O FELICEM virum, beatum Ioseph, cui datum est Deum, quem multi reges voluerunt videre et non viderunt, audire et non audierunt, non solum videre et audire, sed portare, deosculari, vestire et custodire!

V. Ora pro nobis, beate Ioseph.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

DEUS, qui dedisti nobis regale sacerdotium: præsta, quæsumus; ut, sicut beatus Ioseph unigenitum Filium tuum, natum ex Maria Virgine, suis manibus reverenter tractare meruit et portare, ita nos facias cum cordis munditia et operis innocentia tuis sanctis altaribus deservire, ut sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem hodie digne sumamus, et in futuro sæculo præmium habere mereamur æternum. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.