Domus > Sanctum Rosarium > Misteria Lucis

Misteria Lucis

Mariam Immaculatam

In nomine Patris, et Filii,
et Spiritus Sancti. Amen.

Symbolum Apostolorum
Pater Noster
3 Ave Maria (Adaugeat Dominus in nobis fidem, corroboret in nobis spem, perficiat in nobis caritatem)
Gloria Patri

aut

Deus, in adiutorium meum intende. Domine, ad adiuvandum me festina. Gloria Patri.

Primum Mysterium Lucis
Baptisma Domini nostri Iesu Christi

Primum Mysterium Lucis Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Ioannes autem prohibebat eum dicens: "Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?". Respondens autem Iesus dixit ei: "Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam". Tunc dimittit eum. Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei cæli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. Et ecce vox de cælis dicens: "Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui". (Mt 3,13-17)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Secundum Mysterium Lucis
Nuptiæ Canenses

Secundum Mysterium Lucis Et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi; vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent". Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea". Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite". Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua". Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis: "Haurite nunc et ferte architriclino". Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc". Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. (Io 2,1-11)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Tertium Mysterium Lucis
Proclamatio Regni Dei

Tertium Mysterium Lucis Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam prædicans evangelium Dei et dicens: "Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite evangelio". (Mc 1,14-15)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quartum Mysterium Lucis
Transfiguratio

Quartum Mysterium Lucis Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria dicebant exodum eius, quem completurus erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: "Præceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliæ", nesciens quid diceret. Hæc autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem. Et vox facta est de nube dicens: "Hic est Filius meus electus; ipsum audite". (Lc 9,28-35)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.


Quintum Mysterium Lucis
Institutio Eucharistiæ

Quintum Mysterium Lucis Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: "Sumite: hoc est corpus meum". Et accepto calice, gratias agens dedit eis, et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: "Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur". (Mc 14,22-24)

Brevis mora cogitationis


Pater Noster X Ave Maria Gloria Patri

Domine Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab igne inferiori, perduc in cælum omnes animas, præsertim eas, quæ misericordiæ tuæ maxime indigent.

O Maria concepta sine peccato ora pro nobis qui ad Te confucimus. Ora quoque omnes qui ad te non confugiunt, præcipue aversos a Sancta Ecclesia et omnes qui tibi se commiserunt.

Salve Regina

Salve, Regina, mater misericòrdiæ, vita, dulcèdo et spes nostra, salve. Ad te clamàmus, èxsules fìlii Hèvæ, ad te suspiràmus, gemèntes et flèntes in hac lacrimàrum valle. èia èrgo, advocàta nostra, ìllos tùos misericòrdes oculos ad nos convèrte. Et Iesum, benedìctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsìlium ostènde. O clèmens, o pia, o dulcis Virgo Maria.