Domus > Via Crucis > Viae Crucis de Sancto Alphonso de Ligorio

Viae Crucis de
Sancto Alphonso
de Ligorio

Ecce Homo

SANCTUS Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi

I

Statio

Iesus condemnatur ad mortem

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo Iesus Christus, iam flagellatus et spinis coronatus, iniuste tandem a Pilato ad mortem crucis condemnetur.

O adorande Iesu, non Pilatus, sed iniqua mea vita te ad mortem condemnavit. Per meritum laboriosissimi huius itineris, quod ad Calvariæ montem instituis, precor te, ut me semper in via, qua anima mea in æternitatem tendit, benigne comiteris. Amo te, o Iesu, mi Amor, magis quam meipsum, et ex intimo corde pænitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum a te separari. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit. Quod tibi placitum est, hoc idem mihi est acceptum.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


II

Statio

Iesus oneratur ligno crucis

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo Iesus Christus, portans humeris crucem, fuerit inter eundum, memor tui, offerendo pro te æterno Patri mortem, quam erat obiturus.

AMABILISSIME Iesu, amplector omnes res adversas, quas mihi usque ad obitum tolerandas præfixisti, et, per durum illum, quem in portanda tua cruce pertulisti, laborem, precor te, ut vires mihi subministres, quibus ego quoque crucem meam, æquo ac patienti animo, portare valeam. Amo te, o Iesu, mi Amor, pænitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum separari a te. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


III

Statio

Iesus procumbit primum sub onere crucis

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera primum hunc Iesu Christi sub cruce lapsum. Habebat carnem ex sæva flagellatione multifarie sauciam, caput redimitum spinarum corona: profuderat insuper cruorem in tanta copia, ut vix pedem præ virium defectione, movere posset. Et quoniam gravi crucis onere premebatur, et immisericorditer a militibus propellebatur, accidit ut pluries inter eundum humi procumberet.

O mi Iesu, non est onus crucis, sed peccatorum meorum pondus, quod tantis te afficit doloribus. Rogo te, per primum hunc tuum lapsum, ut ab omni in peccatum me lapsu tuearis. Amo te, o Iesu, ex toto corde meo; pænitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum in peccatum prolabi. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


IV

Statio

Isus fit perdolenti Matri obvius

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera qualis fuerit, in hac via, Filii et Matris occursus. Iesus et Maria se mutuo aspexerunt, mutuique eorum aspectus, fuerunt totidem sagittæ, quibus amantia eorum pectora transverberabantur.

AMANTISSIME Iesu, per acerbum dolorem, quem in hoc occursu expertus es, redde me, precor, sanctissimæ Matri tuæ vere devotum. Tu vero, perdolens mea Regina, intercede pro me, et obtine mihi talem cruciatum Filii tui memoriam, ut mens mea in pia illorum contemplatione perpetuo detineatur. Amo te, o Iesu, mi Amor; pænitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum in te peccare. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


V

Statio

Iesus in baiulanda cruce a Cyrenæo adiuvatur

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo Iudæi, videntes Iesum ad quemlibet passum animam propemodum præ lassitudine efflantem, et timentes ex altera parte ne, quem crucis supplicio affectum volebant, in via moreretur, compellant Simonem Cyrenæum ad baiulandam crucem post Dominum.

O dulcissime Iesu, nolo sicut Cyrenæus, repudiare crucem, libenter eam amplector in meque recipio, amplector speciatim quam mihi præfiniisti mortem cum omnibus, quos hæc secum adductura est, doloribus. Coniungo eam cum morte tua, sicque coniunctam eam in sacrificium tibi offero. Tu amore mei mortuus es; volo ego quoque mori amore tui, ea mente ut rem tibi gratam faciam. Tu vero adiuva me tua gratia. Amo te, o Iesu, mi Amor, pænitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


VI

Statio

Iesus Veronicæ sudario abstergitur

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo sancta illa femina Veronica, videns Iesum doloribus confectum eiusque vultum sudore ac sanguine madidum, porrigat ei linteolum in quo ipse, abstersa facie, sacram sui imaginem impressam relinquit.

O mi Iesu, formosa erat antea facies tua; verum hac in via non amplius formosa apparet, sed est vulneribus et cruore omnino deformis. Hei mihi! quam formosa quoque erat anima mea, cum gratiam tuam per baptismum recepisset: peccando eam postea deformem reddidi. Tu solus, mi Redemptor, pristinam venustatem ei restituere vales; quod ut facias, per tuæ Passionis meritum te precor. Amo te Iesu, mi Amor; pænitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


VII

Statio

Iesus procumbit iterum sub onere crucis

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera alterum Iesu Christi sub cruce lapsum, quo lapsu perdolenti Domino omnes venerandi capitis et totius corporis plagæ recrudescunt, omnesque cruciatus renovantur.

MANSUETISSIME Iesu, quam frequenter concessisti mihi veniam! Ego vero in eadem relapsus sum peccata, measque in te offensas renovavi. Per meritum novi huius tui lapsus adiuva me, ut in gratia tua usque ad obitum perseverem. Fac ut in omnibus, quæ me invasuræ sunt, tentationibus me tibi semper commendem. Amo te ex toto corde meo, o Iesu, mi Amor; pænitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


VIII

Statio

Iesus plorantes mulieres alloquitur

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo mulieres, videntes Iesum lassitudine exanimatum et cruore inter eundum diffluentem, commiseratione permoveantur, lacrimasque profundant. Ad flentes autem conversus: "Nolite, inquit, flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros."

O perdolens Iesu, defleo mea in te peccata ob pœnas quidem quibus me dignum reddiderunt, sed maxime ob molestiam quam tibi intulerunt, tibi qui me tantopere amasti. Ad fletum minus infernus quam amor tui me excitat. O mi Iesu, amo te magis quam meipsum; pænitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


IX

Statio

Iesus procumbit tertium sub onere crucis

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera tertium Iesu Christi sub cruce lapsum. Procumbit quia nimia erat eius debilitas, et nimia sævitia carnificum, qui volebant ut gressum acceleraret, dum vix unum gradum facere posset.

O inclementer habite Iesu, per meritum illius virium defectionis, qua in via ad Calvarium laborare voluisti, tanto, precor, me vigore conforta, ut nullum amplius ad humana iudicia respectum habeam, ac vitiosam meam naturam edomem: quod utrumque in causa fuit cur tuam olim amicitiam contempserim. Amo te, o Iesu, mi Amor, ex toto corde meo; pænitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


X

Statio

Iesus vestibus spoliatur

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quam violenter Iesus vestimentis suis spolietur. Cum enim vestis interior arcte carni flagellis dilaniatæ adhæreret, carnifices, avellendo vestem, cutem ei quoque avellunt. Subeat te commiseratio Domini tui, eumque sic alloquere:

INNOCENTISSIME Iesu, per meritum doloris quem inter hanc spoliationem passus es, adiuva me, precor, ut omnem in res creatas affectum exuam, et tota voluntatis meæ inclinatione ad te solum convertar, qui meo nimis dignus es amore. Amo te ex toto corde meo; pænitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


XI

Statio

Iesus clavis affigitur cruci

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo Iesus in crucem coniciatur, et extensis brachiis, vitam suam in sacrificium pro nostra salute æterno Patri offerat. Carnifices clavis eum affigunt, dein erigunt crucem, et infami patibulo suffixum sævæ morti permittunt.

O contemptissime Iesu, affige pedibus tuis cor meum, ut amoris vinculo ligatum semper tecum remaneat, necque amplius a te avellatur. Amo te magis quam meipsum; pænitet me quod tibi displicui: ne permittas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


XII

Statio

Iesus moritur in cruce

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera tuum cruci suffixum Iesum, qui post trium horarum cum morte luctam, doloribus tandem consumptus addicit corpus morti, et inclinato capite emittit spiritum.

O mortue Iesu, exosculor, pietatis sensu intime commotus, hanc crucem in qua tu, mei causa, vitæ tuæ finem implevisti. Ob commissa peccata infelicem mihi mortem promerui; sed mors tua est spes mea. Per mortis tuæ merita, concede mihi precor, ut in amplexu pedum tuorum extremum spiritum, tui amore flagrans, aliquando reddam. In manus tuas commendo spiritum meum. Amo te ex toto corde meo; pænitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


XIII

Statio

Iesus deponitur de cruce

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo duo ex Iesu discipulis, Iosephus nempe et Nicodemus, eum exanimatum de cruce tollant et inter brachia perdolentis Matris reponant, quæ mortuum Filium peramanter recipit et arcte complectitur.

O mœrens Mater, per amorem quo Filium tuum amas, accipe me in servum tuum et precare eum pro me. Tu vero, o mi Redemptor, quoniam pro me mortuus es, fac benigne ut amem te; te enim solum volo, nec extra te aliud quidpiam mihi opto. Amo te, o mi Iesu, pænitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.


XIV

Statio

Iesus sepulcro conditur

Via Crucis V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum

Considera quomodo discipuli exanimem Redemptorem ad locum sepulturæ deferant. Mœrens Mater eos comitatur, et propriis manibus corpus Filii sepulturæ accommodat. Sepulchrum dein occluditur, et omnes a loco recedunt.

O sepulte Iesu, exosculor hunc, qui te recondit, lapidem; sed post triduum ex sepulcro resurges. Per tuam resurrectionem fac me, precor, extremo die gloriosum tecum resurgere, et venire in cælum, ubi tecum semper coniunctus, te laudabo et in æternum amabo. Amo te, et doleo quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.

Pater, Ave, Gloria

Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhærens gressibus,
Tecum peropto commori.