Privacy Policy Cookie Policy

Domus > Preces > Regem venturum - Lauda, Jerusalem

Regem
venturum

Lode

Regem ventúrum Dæminum, veníte, adorémus. Jucundáre, fília Sion, / et exúlta satis, fília Jerúsalem. Ecce Dæminus véniet, / et erit in die illa lux magna, / et stillábunt montes dulcédinem,
* et colles fluent lac et mel; / quia veniet Prophéta magnus, / et ipse renovábit Jerúsalem. Ecce véniet Deus / et Homo de domo David sedére in throno,
* et vidébitis et gaudébit cor vestrum. Ecce véniet Dæminus protéctor noster, / Sanctus Isræl, / corænam regni habens in cápite suo:
* et dominábitur a mari usque ad mare, / et a flúmine usque ad términos orbis terrárum. Ecce apparébit Dæminus, et non mentiétur:
* si mora fécerit, expécta eum, / quia véniet, et non tardábit. Descéndet Dæminus sicut plúvia in vellus, oriétur in diébus eius iustítia / et abundántia pacis:
* et adorábunt eum omnes reges terræ, / omnes gentes sérvient ei. Nascétur nobis párvulus / et vocábitur Deus fortis; ipse sedébit super thronum David patris sui, / et imperábit;
* cuius potéstas super humerum eius. Bethlehem, cívitas Dei summi, / ex te éxiet Dominátor Isræl, et egréssus eius / sicut a princípio diérum æternitátis,
* et magnificébitur in medio univérsæ terræ; / et pax erit in terra nostra dum vénerit. (la vigilia si aggiunge:) Crástina die delébitur iníquitas terræ,
* et regnábit super nos Salvátor mundi.
Prope est iam Dæminus: veníte, adorémus


Lauda, Jerusalem

Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion. Hosanna! Hosanna! Hosanna Filio David!
Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.
Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ, velociter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit.
Mittit crystallum suam sicut buccellas, ante faciem frigoris eius quis sustinebit?